- ACCO
- I.ACCOmulier iam decrepita, cum faciem, (quam ad speculum explorabat) seniô deformatam conspiceret, animi aegritudine in insaniam lapsa est: Cael. Rhodig. l. 16. c. 2. Inde Accissare veteres dixerunt pro ineptire, delirate, vel insanire. Utrumque tractum est a moribus Accûs aniculae, adeo ineptae, atque delirae, ut et cum imagine suâ in speculô redditâ, tamquam cum alterâ, muliere colloqueretur, et vestes nondum pertextas a telâ detrahere soleret atque induere. Hinc manayit Proverbium ἐπὶ τοῖς ὅπλοις Α᾿κκιζεται: in cum qui sibi placet, seseque quasi in armis contemplatur. Illud etiam in morihus peculiare habuit praedicta mulier, ut recusaret quod maxime cupiebat. Unde ab eius quoque nomine Accismum dictum volunt, fictam scil. dissimulationem. Cicer l. 2. ep. 19. ad Attic. Hoc opinor, certi sumus, periisse omnia; quid enim ἀκκιζόμεθα tam diu; h. e. quid dissimulamus. De hoc adagiô vide Lucian. et Olympiodor. Terriculamenti cuiusdam nomen est Plut. cuius metu matres solent puellos in officio continere, et a peccando deterrere. Nic. Lloydius.II.ACCOrector exercitûs Senonum, in expeditione contra Gallos. Caesar Com. l. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.